Psalms 87

1canticum carminis filiorum Core victori per chorum ad praecinendum eruditionis Eman Ezraitae 2Domine Deus salutis meae per diem clamavi in nocte coram te 3ingrediatur ante te oratio mea inclina aurem tuam ad laudationem meam 4quia repleta est malis anima mea et vita mea ad infernum descendit 5reputatus sum cum descendentibus lacum factus sum quasi homo invalidus 6inter mortuos liber sicut interfecti et dormientes in sepulchro quorum non recordaris amplius et qui a manu tua abscisi sunt 7posuisti me in lacu novissimo in tenebris in profundis [ (Psalms 87:8) super me confirmatus est furor tuus et cunctis fluctibus tuis adflixisti me semper ] [ (Psalms 87:9) longe fecisti notos meos a me posuisti me abominationem eis clausum et non prodeuntem ] [ (Psalms 87:10) oculus meus infirmatus est ab adflictione invocavi te Domine tota die expandi ad te palmas meas ] [ (Psalms 87:11) numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper ] [ (Psalms 87:12) numquid narrabitur in sepulchro misericordia tua et veritas tua in perditione ] [ (Psalms 87:13) numquid noscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra quae oblivioni tradita est ] [ (Psalms 87:14) ego autem ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te ] [ (Psalms 87:15) quare Domine abicis animam meam abscondis faciem tuam a me ] [ (Psalms 87:16) pauper ego et aerumnosus ab adulescentia portavi furorem tuum et conturbatus sum ] [ (Psalms 87:17) per me transierunt irae tuae terrores tui oppresserunt me ] [ (Psalms 87:18) circumdederunt me quasi aquae tota die vallaverunt me pariter ] [ (Psalms 87:19) longe fecisti a me amicum et sodalem notos meos abstulisti ]
Copyright information for Vulgate_HebPs